monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 12
Lege Apocalypsim Ioannis, et quid de muliere purpurata, et scripta in eius fronte blasphemia, septem montibus, aquis multis, et Babylonis cantetur exitu, contuere. 'Exite, inquit Dominus, de illa populus meus, et ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis' . Ad Ieremiam quoque regrediens, scriptum pariter attende, 'Fugite de medio Babylonis, et salvate unusquisque animam suam. Cecidit enim, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio daemonum, et custodia omnis spiritus immundi' . Est quidem ibi sancta Ecclesia, sunt trophaea Apostolorum, et Martyrum; et Christi vera confessio; est ab Apostolo praedicata fides, et gentilitate calcata, in sublime se quotidie erigens vocabulum Christianum: sed ipsa ambitio, potentia, magnitudo urbis, videri et videre, salutari et salutare, laudare et detrahere, vel audire vel proloqui, et tantam frequentiam hominum saltem invitum videre, a proposito Monachorum et quiete aliena sunt. Aut enim videmus venientes ad nos, et silentium perdimus: aut non videmus, et superbiae arguimur. Interdumque ut visitantibus reddamus vicem ad superbas fores pergimus, et inter linguas rodentium ministrorum, postes ingredimur auratos. In Christi vero, ut supra diximus, villula tota rusticitas, et extra Psalmos silentium est. Quocumque te verteris, arator stivam lenens, alleluia decantat. Sudans messor Psalmis se avocat, et curva attondens vitem falce vinitor, aliquid Davidicum canit. Haec sunt in hac provincia carmina: hae, ut vulgo dicitur, amatoriae cantationes. Hic pastorum sibilus: haec arma culturae.